Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 147


Nuce, et curtem de Lumitiano in fundo Lumiriano, et in fundo
Asiniano, et in fundo Sala, et in fundo Tremane, et in fundo
Solemniano, et in fundo Metetiano, et in fundo Poppleto, et in
fundo Pratellę, et per alias casalias, et portionem de ęcclesia Sanctę Marię
in Solemniano, et portionem de ęcclesia Sanctę Marię
in Asiniano infra ministerium de Ulmo, et curtem Sancti Silvestri
in fundo Monte Alperti cum portione ipsius castelli, et in
fundo Alviano, et in fundo Mantatiano, et in fondo Toreliano
infra ministerium de Clenti, et curtem de Paniolo infra comitatum
Ausimum cum terris modiorum .L. item, Bernardus
episcopus Asculanus fecit convenientiam cum abbate Berardo de
terris quas Longinus filius Aczonis dedit in hoc monasterio, ut
decima terrarum quas manuales laborant ad suas manus, et servi
et libertini et coloni et incartulati, permaneat in hoc monasterio.
de aliis vero terris ex quibus antea contempserunt dare ad prędictum
ępiscopum, medietatem habeat ępiscopatus et medietatem
hoc monasterium. pręsbyteri quoque omnes capellanii de castellis
filiorum Longini non reclinent caput ad ipsum ępiscopum,
neque ad synodum, neque ad ullam causam, nisi forsitan per bonam
voluntatem domni abbatis, aut ipsi sua sponte. reliqui omnes
presbyteri pergant ad synodum ępiscopi sicut lex pręcipit. decimam
vero quam inter se dividunt, neuter eorum alienent in ullam
personam, neque per scriptum, neque per beneficium. et de eo
qui contempserit decimam, adiuvent se per rectam fidem.
item, Iohannes pręsbyter et Sergia germani et filii France concesserunt
in hoc monasterio res suas in territorio Sabinensi ad
Bilianum et ad Caminatam modiorum undecim. item, Dominicus
pręsbyter filius Benedicti et Iohannes filius Dodonis concesserunt
in hoc monasterio res suas comitatus Reatini ad Alatrum
et in curte Grecię modiorum .V. item, Boniza quę
vocatur Maximila concessit in hoc monasterio per cartulam venditionis
res in territorio Sabinensi ubi dicitur Verrucule ad prętium

Torna all'inizio