Istius exemplo poterunt perpendere certo,
Quem rota fortunae, quem fallax gloria lunae
Enclipsin passum demersit ad infima lapsum.
Re patris invisus puer regnum rex Fredericus
Quod tenet, infidus vastat Diopuldus iniquus:
Additur huic Sorae Corradus dulcis in ore;
Marchio Marchaldus cupit his se iungere magnus
Quem pater ad curam pueri regni dare curat,
Cui parum durat regni pravissima cura,
Hunc necat obscura quae nulli parcere curat.
Hic quia Celani comitem devicerat, agris
Ceperat, et natum per quem putat esse beatum,
Non timet, inflatur, insanit, glorificatur.
Hunc qui sublimat, qui ditat, ducit ad ima.
Nobilis istorum mala vir sed tanta luporum
Atterit et fraudem quibus offers Apule laudem.
Mille Dei centum bis primo cum quibus anno
Per vim Francorum Capuae Terraeque Laborum
Est data magna salus Brammae, palus est ubi multa.
Teutonicorum Diopuldum vicit ad amnem
Agnellae pontis Francis Gualterius ortus;
Hisque die deno venit victoria coelo
De Iunii mense, quo multos vulnerat ense.
Ad Cavios victi fugiunt castrisque relictis.
His Aquilae, Fundi comes et Riccardus in undis
Effugiens letum, cupiens redire Traetum,
Voce petit coelum: Socii remeate Calenum,
Nemo tantorum valet ictus ferre virorum.
Fortes insistunt, quos spero vincere vinctum.
Annus idem Domini fuerat, sed pugna secunda.
Victus ab hoste fuit primo Diopuldus ad undam
Pontis Caninarum prope Barulum Salpia Salum.
Fulserat undena lux Francis illa serena
Octubri mensis, ubi Christus pugnat et ensis
Apuliae, molles comitis fugat ille cohortes;
Per quem Scifridus, Octo Laviensis iniquus,
Carcere cunctorum sua lugent et sociorum.
Venit ad haec laetus Veneris certamina Petrus
Auri nummorum quem copia solum equorum.
Interfectorum nescimus nomina quorum;
Corpora rure iacent, et omnibus ilia patent.
Laudem sublimem fers Apule, tuque Latine
Regi cunctorum, qui traxit ab ore luporum,
Et vos per Francos facit amodo vivere francos.
Annus erat quartus Domini cum mille ducentis
Quando Summae Diopuldus in arce retentus,
Fur lupus invisus; laqueatus per Lodoicum.
Hanc decet et Iani lucem prima venerari,
Qua fuit impulsus, cui tam pius extitit usus,
Qua terit hunc axis qui se coniunxerat astris;
|
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
|