Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 459


ex recta intentione quae requiritur in principante. Tunc
enim principans rectam habet intentionem, si non intendat
bonum proprium sed commune: quanto igitur minus
intenditur commune bonum, tanto peior principatus:
sed si dominentur multi dato quod intendant bonum proprium;
quia bonum multorum est quasi bonum commune,
intendendo sic bonum proprium, non omnino recedunt
ab intentione communis boni. Sed si dominaretur
unus solus, et ille intenderet bonum proprium: quia bonum
unius est quasi bonum omnino privatum, sic intendens
recedit quasi omnino a communi bono. peius est igitur
principari unum, quam plures. Tertia via sumitur ex
stabilitate quae requiritur in principante. decet enim principem
esse regulam rectam et stabilem, ut per iram et
concupiscentias et per alias passiones non corrumpatur
nec pervertatur. Sed (ut ait Philosophus) facilius corrumpitur
unus, quam plures: melius est ergo dominari plures,
quam unum. Sciendum igitur quod hanc dubitationem
quam Philosophus 3. Politicorum venatur, dubitando, assignans
rationes multas, quod melius sit dominari multitudinem:
postea in eodem 3. tangit quaedam, per quae obiectiones
huiusmodi solvi possunt. Non enim intelligendum
est, simpliciter fuisse de intentione Philosophi, dominium
plurium esse comendabilius dominio unius, dum tamen
utrunque sit rectum, cum ipse pluries dicat in eisdem
politicis, regnum esse dignissimum principatum: inter
principatus enim rectos, principatus unius, qui dicitur regnum,
est optimus: inter perversos vero principatus, principatus
unius, qui communi nomine tyrannis nuncupatur,
est pessimus. Sed de hoc infra dicetur: ostendetur enim
quod sicut monarchia regia est optima; ita quia maiori
bono maius malum opponitur, monarchia tyrannica est
pessima. Dominari autem plures dominio recto, non est
dignus, quam dominari unum; cum nunquam plures recte
dominari possint, nisi inquantum tenent locum unius,

Torna all'inizio