Salimbene de Adam: Cronica

Pag 274


fuerunt dominus Henricus Testa potestas Parme et dominus Bertolus
Tabernerius, qui pro imperatore erat capitaneus in Parma
partis imperii. Isti duo non potuerunt stare coram eo, scilicet cuneo
vel exercitu veniente, qui certe valde modicus erat.
Nona ratio est quia maximum sperabant in brevi a diversis
habere auxilium.
Quod illi qui intraverunt Parmam a quinque locis habuerunt auxilium.
De validissima guerra et intricata, que fuit inter Ecclesiam et rem publicam,
sive inter imperatorem et papam.
Quod propter guerram bestie silvestres multiplicate sunt nimis.

Primo, a papa Innocentio quarto, qui multos propinquos et
afines habebat in Parma, et quia Parma contra imperatorem inimicum
suum pugnare volebat et iam inchoaverat pugnam.
Secundo, a Gregorio de Monte Longo in Lombardia legato, qui
Mediolani erat paratus venire cum domino Bernardo Rolandi
Rubei de Parma, cognato domini pape Innocentii quarti, et
cum Mediolanensibus, quam cito mitteretur pro eis. Tertio, a
Placentinis. Quarto, a comite Sancti Bonifacii de Verona.
Quinto, a Bononiensibus et Ferariensibus et a parte totius Ecclesie.
Sed hic pretermittendum non est, ut laberintus amodo cognoscatur,
quod pars Ecclesie de Mutina extra civitatem suam
erat, pars autem imperii in civitate. Idem erat in Regio. Idem
processu temporis in Cremona. Et ideo fuit validissima guerra
temporibus illis, que multis annis duravit; nec poterant homines
arare nec seminare nec metere nec vineas facere nec vindemiare
nec in villis habitare. Et hoc fuit maxime in Parma et in Regio
et in Mutina et in Cremona. Verum prope civitates laborabant
homines cum custodia militum civitatum, qui per quarterios dividebantur
secundum portas civitatum. Et milites armati custodiebant
operarios tota die, et rurales operabantur in agricultura.
Et hoc oportebat fieri propter beruarios et latrones et predones,

Torna all'inizio