virtuosa existat, et ut totum regnum bene et virtuose vivat.
Sed si quilibet civis debet virtuose se habere; quia secundum
Philos. in Polit. secundum quod aliquis excedit
alios in potentia et dignitate, sic debet eos excedere in
bonitate et virtute: decet nobiles et ingenuos esse magis
bonos et virtuosos quam cives alios: propter quod regem
ipsum tanquam omnibus excellentiorem decet esse optimum,
et quasi semideum. Inde est igitur quod regnum dicitur
esse multitudo, in qua sunt multi nobiles et ingenui:
non quocunque modo se habentes, sed viventes secundum
virtutem, et ordinari sub uno optimo, ut sub rege.
Ostenso quid est civitas, et quid regnum: de levi patere
potest, qualis debeat esse populus existens in civitate et regno.
Nam si civitas et regnum principaliter ordinatur ad
vitam bonam et virtuosam, habitatores regni et populum
existentem in civitate et regno,oportet esse talem, quod
vivat bene et virtuose. Inde est ergo quod ait Philosop.
3. Politicorum quod magis est civis abundans in bonis operibus
virtuosis, quam si abundat et in divitiis, vel in nobilitate
generis, vel aliis exterioribus bonis: Credunt
ergo multi esse cives, et esse de regno, si in
regno habeat domos multas possessiones
magnas: sed magis sunt de regno
abundantes in operibus virtuosis,
et observantes leges
rectas, et statuta regni,
quam habentes
nobilitatem generis, civilem potentiam,
et multitudinem ipsorum
bonorum exteriorum.
|
|