Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 638


perseverare inrefragabiliter et incunctanter nitimini, in primis confessionem beati
Petri principis apostolorum atque clavigeri regni celorum tenentes, qui ait; ‘Tu es
Christus, filius Dei vivi’; deinde vas electionis, beati Pauli apostoli, subposterium
fidei, qui inquit: ‘Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit
illum’. Et si ipsi principes apostolorum filium Dei vivi et proprium confessi sunt,
quomodo oblatrantes auttumant heretici filium Dei adoptivum dicere? Quo solo
auditu omnis christianus gemens pavescit.
Unde beatus Athanasius Alexandrinus episcopus, antiquus et egregius predicator
de divina incarnatione verbi, consonante sanctae primae synodo quae in Nicea, infra
cetera ait: Si quis vero adversus divinam scripturam dicet, alium dicens filium Dei et alium, qui
ex Maria, hominem secundum gratiam adoptatum, sicut vos quatenus esse duos filios, unum secundum
naturam filium Dei, qui ex Deo, et unum secundum gratiam, qui ex Maria hominem; et si quis
domini nostri carnem de surso dicet et non ex virgine Maria aut mutatam deitatem in carne et
confusam aut alienatam aut passibilem domini deitatem aut in adorata domini nostri carne sicut
hominis et non adorandam sicut homini et Dei carnem, hunc anathematizat catholica et apostolica
ecclesia, consentiente divino apostolo et dicente: ' Si quis vobis evangelizaverit, preter quod susce
pistis, anathema sit’.

Sed et beatus Gregorius Nazanzenus, qui et deiloquus, scribens ad Cledonium
infra cetera inquid: Si quis duos introducit filios, unum quidem qui ex Deo et patre, secundum
vero qui ex matre, et non unum et eundem, et adoptionis excidat, quę promissa est his [qui] recte
credunt. Naturę vero duae, Deus et homo; nam et anima et corpus; filii vero non duo neque dii;
neque enim hic duo homines, quamvis Paulus quod interius hominis [et] exterius appellavit. Si
oportet continuo dicit, alium et alium, ex quibus salvator – sive non quod et ipsum invisibilem
visibili et sine tempore quae sub tempore – non alius et alius; absit. Utraque unum vero.
Et
infra: Si quis ex operibus perfectis aut post babtisma aut post ex mortuis resurrectionem adoptionem
dignus est dicit, si quos pagani prescriptos introducunt, anathema sit.

Unde precipuus Amphilochius Iconii episcopus in sermone suo in sancta epyphania
nos docuit: Nunc in spiritu sancto propter adoptionis gratiam; inpossibile enim, te accipere
autoritatem adoptionis et clamare: ‘Abba pater’, nisi signante adoptionis spiritu; et post
pauca: Nisi ille passus fuisset servi forma ullo modo tu gloriam adoptionis lucrares;
et post
modicum: Diligite imperiale donum; capite adoptionis dignitatem.
Sed et beatus Gregorius Miseni episcopus super Matheum disponens ita ait:
Si vero pacificus es, adoptionis gratia coronaris.
Quatenus et beatus Johannes Constantinopolitanus episcopus, qui et Chrisostomus,
ad neofphitos scribens instruit: ‘Benedictus Deus’, iterum dicamus, ‘qui facit mirabilia solus,
qui facit universa et convertit universa!’ Ecce libertatis serenitate perfruuntur, qui tenebantur ante
captivi; et cives ecclesiae sunt, qui fuerant in peregrinationis errore; et iustitiae in sorte versantur,
qui fuerunt in confusione peccati. Non enim sunt tantum liberi sed et sancti, non tantum sancti
sed et iusti, non solum iusti sed et filii, nec solum filii sed heredes, non solum heredes sed et fratres
Christi, nec tantum fratres Christi sed coheredes, non tantum coheredes sed et membra, non membra
tantum sed et templum, nec tantum templum sed et organa spiritus. Benedictus Deus, qui facit
mirabilia solus! Vides, quod sunt baptismatis largitates? Sed multis quidem videtur caelestem
gratiam in peccatorum remissione tantum consistere; nos autem honores conputavimus decem. Hac
de causa etiam infantulos baptizamus, [ut] non sint coinquinati peccato, ut eis detur sanctitas,
iustitia, adoptio, hereditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint omnes, ut spiritus inhabitatio
flaut.
Item idem ipse super Iohannem evangelistam docuit: Non enim inutilis fias erga
beneficum neque contrariis retribuere, qui tibi fontem beatitudinis donavit; ubi enim adoptionis

Torna all'inizio