predicti sotii qui supervixerint, iusta iuris formam
et mensuram predictam, ipsius pecunie solutionem
legittime celebrare, ideoque predicti sotii accesserunt
coram tali iudice cum P. pupillo filio dicti I., et tali
tutore vel curatore suo, et predictas tot libras in pecunia
numerata in medietate contulerunt atque representaverunt,
cumque predictus iudex animaverteret et
causam legittime inquireret, et iuris veritatem cognosceret,
quod ipsa pecunia [non] pro usuris ipsius
I. pupilli solveretur, set pro tali re vel negotio, idem
iudex sententiam protulit, ac etiam precepit eisdem,
ut ipsi prefatam pecuniam solverent ipsi pupillo et tutori
vel curatori predicto, et sic ipsi incontinenti solverunt
eisdem, et sententiam ipsius iudicis executioni
mandaverunt.
DE PACTIS MURORUM.
In Dei nomine amen. Pacta et convenientia facta et
confirmata inter talem, ex parte una, et talem ex altera,
sunt hec, scilicet: quod inter casas eorum quas
habent Florentie, vel loco tali, facient, vel fieri facient,
inter ambas, murum tot latitudinis et longitudinis et
altitudinis, comuniter in terreno, utriusque per medietatem,
et hedificabunt et hedificari facient ipsum murum
comunibus et equis expensis; et possit quilibet
eorum, et sibi liceat, ex suo latere, in eodem muro facere
et fieri facere fenestras et columbaria usque ad
medietatem muri, et inmittere et inmitti facere omnia
tingna et bordones eius domus, promittentes inter se
ad invicem, alter alteri stipulanti de cetero, ipsum murum
comuniter retinere, nec dissipare vel destruere,
nec aliquam lesionem facere in eodem; et si quis ipsorum
in eo et super ipso muro laborare vel murare, vel
laborari vel murari facere voluerit, et alter, inquisitus
ab eo infra mensem vel duos menses proximos post inquisitionem,
non laboraverit, et expensas non fecerit
|
|