Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 582


Praeterea, in quocumque invenitur aliquid, oportet invenire illud a quo nunquam
separatur. Sed materia prima quae est in inferioribus, nunquam separatur
a privatione formae: quia quandocumque est sub forma una, adiungitur sibi
privatio formae alterius; privatio autem adiuncta materiae, inducit corruptibilitatem.
Ergo videtur quod materia prima inferiorum corporum non inveniatur in
corporibus caelestibus per suam naturam incorruptibilibus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod super hoc invenitur duplex philosophorum opinio,
quarum utraque sectatores habet. Avicenna enim, videtur
ponere unam materiam esse omnium corporum, argumentum ex ratione corporeitatis
assumens, quae cum sit unius rationis, una sibi materia debetur.
Hanc autem positionem Commentator improbare intendit in princ. Caeli et
mundi et in pluribus aliis locis, ex eo quod cum materia, quantum in se est, sit
in potentia ad omnes formas, nec possit esse sub pluribus simul, oportet quod
secundum quod est sub una inveniatur in potentia ad alias. Nulla autem potentia
passiva invenitur in natura cui non respondeat aliqua potentia activa,
potens eam in actu reducere; alias talis potentia frustra esset. Unde cum non
inveniatur aliqua potentia naturalis activa quae substantiam caeli in actum
alterius formae reducat, quia non habet contrarium, sicut motus ostendit, quia
motui naturali eius, scilicet circulari, non est aliquid contrarium, ut dicitur in
1 Caeli et Mundi, oportet quod in ipso nihil inveniatur de materia
prima inferiorum corporum. Nec potest dici, quod materiae prout est sub forma
caeli, tota potentia terminetur, ita quod nihil remaneat in eadem potentia ad
aliam formam; non enim terminatur potentia nisi per adeptionem formae, ad
quam erat in potentia; unde, cum materia prima secundum se considerata sit in
potentia ad omnes formas naturales, non poterit tota eius potentia terminari
nisi per adeptionem omnium formarum. Non enim una forma recepta in materia
(etiam si sit nobilior et magis perfecta) tollit potentiam ad formam aliam minus
nobilem; materia enim sub forma ignis existens, adhuc remanet in potentia ad
formam terrae. Unde etsi forma caeli sit nobilissima, nihilominus tamen, recepta
in materia prima, non terminabit totam potentiam eius, nisi simul cum ipsa
recipiantur omnes aliae formae; quod est impossibile. Et praeterea si poneretur
quod forma caeli per suam perfectionem, totam materiae potentiam terminaret,
adhuc oporteret quod materia stans sub forma elementari, esset in potentia ad
formam caeli, et reduceretur in actum per actionem virtutis caelestis; et ita caelum
esset generabile et corruptibile. Et ideo ipse vult, quod nullo modo in materia

Torna all'inizio