6. Praeterea, sicut quilibet dies usitatus habet vespere et mane, ita et meridiem.
Ergo sicut assignatur cognitio matutina et vespertina, ita et meridiana.
7. Praeterea, omnes dies debent esse uniformes. Sed primae dici non assignatur
mane, quia mane quod post vespere ponitur non potest esse mane a quo incipit
primus dies, sed in quod terminatur; septima autem dies ponitur habere mane,
ad quod terminatur sexta dies et non vespere. Ergo nec aliis diebus mane simul
et vespere assignari debent.
8. Praeterea, de vespere in mane non transitur nisi per noctem. Sed de nocte
nulla fit mentio. Ergo insufficienter traditur dierum ordo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum Augustinum, illi sex dies sunt unus dies,
sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur, simul praesentatus; sicut
etiam unum Verbum est quo omnia facta sunt, scilicet Dei Filius; quamvis frequenter
legatur: «Dixit Deus»; et sicut illa opera salvantur in omnibus sequentibus
quae ex eis propagantur operatione naturae, ita etiam illi sex dies manent
in tota successione temporis.
Quomodo autem hoc sit, videndum est. Natura angelica intellectualis est, et lux
est; et si proprie lux est, oportet quod eius illustratio dies dicatur. Angelica
autem natura in principio conditionis rerum cognitionem earum accepit; et sic
quodammodo lux intellectus eius rebus creatis praesentabatur inquantum
cognoscebantur; unde ipsa cognitio rerum dies dicitur; et secundum diversa
genera cognitorum et ordinem distinguuntur et ordinantur dies: ut in primo die
intelligatur formatio spiritualis creaturae per conversionem ad Verbum; in
secundo die formatio corporalis creaturae quantum ad superiorem partem,
quae firmamentum dicitur; in tertia quantum ad inferiorem partem, scilicet terrae,
aquae, et aeris vicini; in quarta superior pars, scilicet firmamentum ornatum;
in quinta inferior quantum ad terram. Cum autem Deus sit lux plena, et
tenebrae in eo non sint ullae, 1 Ioan. 1, cognitio ipsius Dei in se est plena lux;
sed quia creatura ex hoc quod ex nihilo est, tenebras possibilitatis et imperfectionis
habet, ideo cognitio qua creatura cognoscitur, tenebris admixta est.
Potest autem cognosci dupliciter. Vel in verbo, secundum quod exit ab arte divina:
et sic eius cognitio matutina dicitur: quia sicut mane est finis tenebrarum et
|
|