Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 122b


 <4-UTRUM ACCIDENTIA SINT CAUSA CONSTRUCTIONIS >
 
Ultimo queritur utrum accidentia sint
causa constructionis.
 
< 4 -1 - Quod non >
<4-1-1> Et arguitur quod [[non]] accidens
non est causa substantie. Sed constructio
est substantia, quia est <causa>
formalis substantie orationis. Ergo accidentia
non sunt causa constructionis.
Maior patet quia dicit Aristoteles in VII
Metaphysice , quod substantie non est
causa aliena vel non est alia causa. Aliud
autem a substantia idem est quod accidens.
<4-1-2> Item, posita causa ponitur effectus.
Sed posita convenientia in
accidentibus non ponitur constructio,
quia hic est bona convenientia accidentium
albus currit et tamen incongruitas
est. Ergo modus significandi accidentalis
non est causa constructionis.
 
< Solutio ad 2 >
Solutio. Ad secundum dicendum,
quando queritur utrum modus significandi
essentialis generalis sit causa constructionis,
dicendum quod hec questio
duobus modis potest queri. Uno modo

Torna all'inizio