Numerantur mala mundi et monstratur quod mors 			c.86r.a 
sit bona et tamen sit peccatum per negligenciam mori. 
Rubrica XXXIIII 
Alcius nostra intuentibus omnis nostra vita supplicium demonstratur, 
dicente Tullio in VI° de Re publica: "  Vestra 
que dicitur vita mors est"  . Et Iob VII: "  Vita hominis est 
milicia super terram et sicut dies mercenarii dies eius"   . 
Nec est mirum, si reminisci volumus quot et quantis cruciatibus 
in hac vita fragili torqueamur. Quid enim reperies 
aliud? Si per vitas hominum discurrimus, quam mordaces 
curas, perturbaciones, merores, formidines, discordias, lites, 
insidias, bella, inimicitias, fallacias, adulaciones, fraudes, 
perfidiam, rapinas, furta, ambiciones, homicidia, sevicias, 
adulteria, incestus totque utriusque sexus contra natu- 
ram stupra, totque insana gaudia, sacrilegia, hereses, calumpnias 
innocentum, falsa testimonia, iniqua iudicia et alia infinita 
que abhorreo recensere. Dicam tamen cum Ecclesiaste 
4: 	"  Vidi calumpnias que sub sole geruntur; vidi lacrimas 
innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere 
violencie impiorum cunctorum auxilio destitutos; et sic laudavi
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |