Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 448


dividitur in duas: in prima excludit obiectiones quae impugnant directe peccatum
originale; in secunda excludit obiectionem quae impugnat peccatum originale
quantum ad causam eius, quae est carnis traductio, ibi: «Ad hoc autem
quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic
obiiciunt». Circa primum duo facit: primo excludit obiectionem Pelagii ex auctoritate
procedentem; secundo excludit obiectiones duas Iuliani qui ratiocinando
originale peccatum impugnabat, quarum prima incipit ibi: «Unde
Augustinus Iuliano haeretico... respondens aperte asserit, peccatum originale
ex voluntate Adae processisse».
«Ad hoc autem quod diximus in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum
sectatores sic obiiciunt». Hic excludit obiectiones eorum qui peccatum originale
impugnant ex parte causae eius, quae est carnis traductio ex uno, in quo
omnes materialiter fuerunt: et circa hoc tria facit: primo movet obiectionem;
secundo ponit responsionem, ibi: «Quibus responderi potest»; tertio ponit
responsionis confirmationem, ibi: «Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis
naturam transeat, Veritas in Evangelio significat».

Torna all'inizio