Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 112


Imperialem, partim ad portam Papiensem, partim quoque
ad Cremonensem. E contrario Laudensibus obviam illis
occurrentibus aliquamdiu preliati sunt; et aliquibus ab utraque
parte vulneratis ac duobus de Mediolanensibus captis ad portam
Papiensem dirempto prelio ad prandendum utrique recesserunt.
Cumque Mediolanenses comedissent, omnibus ad concionem
per sonitum tubarum convocatis atque collectis prope
carozolum ipsorum, preceperunt consules Mediolani omnibus
hominibus de porta …et de porta …, ut ex illa parte
pusterle sancti Vincencii Laudenses acriter expugnarent;
illis vero de porta … et de porta … preceperunt,
quod invaderent ad pusterlam de Silva Greca; et illis de porta
... et de porta ... preceperunt
, ut ante portam Imperialem
ac Papiensem atque Cremonensem se ponerent gattosque
et petrerias ante portam Papiensem atque Cremonensem
adducerent et ignem cum petreriis in civitatem traherent.
Et sic omnibus constitutis a concione discedentes cum ingenti
clamore ad capienda arma cucurrerunt. Qui postquam fuerunt

1



5




10




15


Torna all'inizio