Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 125a


et in verbis vocativis et substantivis
similiter a parte post.
 
<Ad 3-2-1> Ad argumentum in oppositum,
dicendum quod modus significandi
essentialis specialis est principium
uniendi constructibilia in oratione. (ζ) Et
est distinguendi principium eadem, sed
hoc diversimode, quia unit ea convenientia
proportionis et distinguit disconvenientia
similitudinis.
 
< Solutio ad 4 >
 
Ad illud quod queritur de accidentibus
(η), iam dictum est, quoniam accidentia
cum modo significandi essentiali speciali
sunt causa constructionis, sed accidentia
nunquam per se.
<Ad 4-1-1> Ad primum argumentum in
oppositum, dicendum quod duplex est
causa, quia quedam est agens principalis (θ)
et alia est disponens materiam ad hoc
quod introducatur forma. Quando ergo
dicitur, quod substantie non est causa
alia, verum est de causa que est agens
principalis et incitans materiam ad recipiendum
formam. Sed tamen substantie
bene potest esse alia causa, que est disponens
materiam, ut calidum et frigidum.
<Ad 4-1-2> Ad aliud dicendum, quod

Torna all'inizio