Romanis fecit, et a senatoribus et ab uniuerso populo Romano cum summo est honore susceptus.
Hic autem adeo uniuersum populum sibi beneficiis et elemosinis alligauit, quod
bene pro maiori parte Urbem poterat pro sua uoluntate disponere; et nisi esset mors emula,
que illum cito de medio rapuit, senatores nouiter procreatos populi amminiculo usurpata
dignitate priuasset. Eo tempore Corradus Teutonicorum rex mortuus est, et ei Fredericus
nepos eius in regno successit. Non multo uero post Eugenius papa Rome mortuus est, et
apud Sanctum Petrum est sepultus, anno pontificatus sui [VIII, m. IV die XII]. Huic
successit Corradus natione Romanus, senex et plenus dierum, prius presbiter cardinalis deinde
episcopus Sauinensis et uicarius Romane ecclesie, qui et Anastasius est appellatus, anno
dominice incarnationis M[CLIII].
Interea rex Roggerius, qui tempore pacis et belli otiosus esse nesciuit, regni sui pace
et tranquillitate potitus, Panormi palatium satis pulcrum iussit edificari, in quo fecit capellam
miro lapide tabulatam, quam effam deaurata testudine cooperuit, et ornamentis uariis
ditauit pariter et ornauit. Et ne tanto uiro aquarum et terre delicie tempore ullo deessent,
in loco, qui Fabara dicitur, terra multa fossa pariter et effossa, pulcrum fecit biuarium, in
quo pisces diuersorum generum de uariis regionibus adductos iussit inmitti. Fecit etiam
iuxta ipsum biuarium, pulcrum satis et speciosum edificari palatium. Quosdam autem montes
et nemora, que sunt circa Panormum, muro fecit lapideo circumcludi et parcum deliciosum
satis et amenum diuersis arboribus insitum et plantatum construi iussit, et in eo damas capreeolos
porcos siluestres iussit includi. Fecit et in hoc parco palatium ad quod aquam de
fonte lucidissimo per conductus subterraneos iussit adduci.
|
|