Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 46


2. Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis
discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum
maneries inveniri posse videmus. Nam vocabulorum quedam
puerilia, quedam muliebria, quedam virilia; et horum quedam
silvestria, quedam urbana; et eorum que urbana vocamus,
quedam pexa et lubrica, quedam yrsuta et reburra sentimus.
Inter que quidem, pexa atque yrsuta sunt illa que vocamus
grandiosa, lubrica vero et reburra vocamus illa que in
superfluum sonant; quemadmodum in magnis operibus
quedam magnanimitatis sunt opera, quedam fumi: ubi, licet in
superficie quidam consideretur ascensus, ex quo limitata
virtutis linea prevaricatur, bone rationi non ascensus sed per
altera declivia ruina constabit.
3. Intuearis ergo, lector, actente quantum ad exaceranda egregia
verba te cribrare oportet: nam si vulgare illustre consideres,
quo tragici debent uti poete vulgares, ut superius dictum est,
quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro
tuo residere curabis.
4. In quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut
mamma et babbo, mate et
pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut
dolciada et placevole, nec silvestria
propter austeritatem, ut greggia et cetra,
nec urbana lubrica et reburra, ut femina et
corpo, ullo modo poteris conlocare. Sola etenim
pexa yrsutaque urbana tibi restare videbis, que nobilissima sunt
et membra vulgaris illustris.
5. Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati,
sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine
z
vel x duplicibus, sine duarum liquidarum
geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi,
loquentem cum quadam suavitate relinquunt:

Torna all'inizio