exemplo: "ego pono quod tu tali die percussisti 
Talem clericum in capite, et mortuus est da tali 
vulnere"; respondent isti negative dicentes: "non ego 
credo te ponere verum, et hoc forte etc.", quia si 
verum sit quod percussit illum clericum tali die, non 
tamen in capite sed in alia parte corporis; idem esset 
de qualibet particula alia illius posicionis. Ut autem 
huius malicie obvietur distingue fiant posiciones hoc 
modo: "ego pono quod tu percussisti Talem clericum", 
et si confiteatur postea dicas: "pono quod tu 
percussisti eum tali die"; item alia fit posicio: "percussisti 
eum in capite"; item alia quod percussio illa 
fuit mortalis: hec formalis doctrina fatiendi posiciones 
patet per totum libellum Rofredi. 
Et no[ta] quod posiciones fiunt a partibus sicut 
patet in superioribus, non autem fiunt a iudice: sicut 
enim iudex non debet probare quicquam in causa, 
sic nec etiam ponere; sed debet et potest iudexinterrogare 
partes super hiis que proposita sunt coram eo, 
et potest hoc iudex usque ad sententiam, ut. ff., De 
interrogat. act., l. Ubicumque [D. 11, 1, 21]; et dixi: 
"de hiis que proposita sunt coram eo" quia non est 
iudicis supplere de facto, sed de iure, ut C., Ut que 
desunt advocatis pa. iu. su., l. 1 [C. 2, 11, 1] et Extra, 
De postulando, Bone, circa principium [X. 1, 5, 
3] nisi forte sit tale factum quod ei sicut iudici sit 
notum; verbigratia, potest iudex allegare et dicere 
contra partem: "talis exceptio est coram me proposita,
  |  
  |