cum albis induuntur, ex antiqua patrum institutione solent ferre
manipulum. In nostris episcopalis ordinis codicibus, quos ex
diuersis regionibus multos habemus, de ordinando subdiacono
inter cetera sic scriptum habetur: ʻPostea uero accipiat ab
archidiacono urceolum cum aquamanili , ac manutergium.ʼ In
quibusdam sic, ʻcum aqua manileʼ; in aliis ita, ʻcum aquae
maniliʼ. Vrceolus quid sit liquido patet. Est enim uas superius,
unde lauandis manibus aqua infunditur. Aqua manile , siue aquae
manile Italici unam partem dicunt, uocaturque lingua eorum uas
inferius, in quod manibus infusa aqua delabitur. Quod si fortasse
sic distinguendum putatis, ʻurceolum cum aquaʼ et postea ʻ manile
ac manutergiumʼ, quatinus manile esse manipulum intelligatis,
cur inter urceolum ac manutergium ponatur manipulus, et cur
cum cetera ornamenta ab episcopis dentur dari ab archidiacono
manipulus iubeatur? In qua scriptura siue seculari siue diuina
sic uocatum manipulum reppereritis posco sanctam paternitatem
uestram ut indicare michi competenti diligentia studeatis. In
Cartaginiensi concilio quarto omne huius rei ambiguum excluditur,
ubi sic legitur: ʻSubdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem
non accipit, patenam de manu episcopi accipiat
uacuam et calicem uacuum. De manu uero archidiaconi accipiat
urceolum cum aqua et aquamanile ac manutergium.ʼ Item
Ysodorus, in epistola De sacris ordinibus : ʻAd subdiaconumʼ,
inquit, ʻpertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et
leuitis tradere eisque ministrare, urceolum quoque et aquaemanile
et manutergium tenere, episcopo presbitero et leuitis pro lauandis
ante altare manibus aquam prebere.ʼ
|
|