Stellarum fixarum c. XXXVIII. Ex superbia nascitur 		c.91r.a 
invidia, que est langor et odium aliene felicitatis. Ergo, 
cum superbus videt proximum exaltari, repente illi invidet 
tamquam illa dignitas sibi surrecta sit. Moxque 
ex culpa levi inflammatur ad iram. Require in eodem li. 
c. LVII. Et hec tria maxime // nocent homini, cum				 c.91r.b 
sint tria maxime diligenda: Deus scilicet, proximus et 
nos ipsi. Nam superbia tollit Deum, invidia proximum 
et ira se ipsum. Oritur deinde accidia, que est consumpcio  
vite, proprie ex interna tristicia causata. Perdito igitur 
interiori gaudio, mens vagatur ad extra, generans avariciam, 
que est inmoderatus amor habendi, qui nulla saciatur 
copia, dicente Cassiodoro in IIII Vari. : "  Avaricia 
quidem tali sorte posita est ut, cum multa habeat alias 
rapiat, semper eget"  . Require in eodem li. c. LII4 et in 
li. Vir., ubi scripsi de M. Crasso, et in c. Mida. Hec,cum 
in exterioribus delectatur, causat vicium nature proximum: 
gule scilicet, que est inmoderatus amor edendi 
atque bibendi. Ipsa deinde gula, ex superfluitate potus 
et cibi, causat luxuriam, que est libidinose voluntatis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |