Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 89

Liber II


esto. Et lex, qui patrem necaverit, in fluvium demergatur. Et lex, paterfamilias uti super familia, pecuniaque sua legaverit, ita ius esto. Et lex, si paterfamilias intestatus moritur, pecunia eius agnatorum esto. Malleolus per furorem matrem necat; in carcerem truditur; ibi testamentum scribit; mox in fluvium mergitur. Haeredes adeunt haereditatem: frater minor Malleoli, qui eum parricidii accusaverat, suam haereditatem vocat, quod is ob furorem testari non potuerit. Hic certa lex in hanc causam nulla, multae tamen per similitudinem afferuntur. Nascitur ex ratiocinatione controversia. Ac de legitima constitutione hactenus. Nunc ad iuridicialem transeamus.
De iuridiciali constitutione absoluta.
Cap V.
Iuridicialis constitutio est in qua de facto convenit; iure an iniuria factum sit, quaeritur, ut quum Orestes se matrem fatetur occidisse, sed iure id a se factum esse defendit. Eius partes sunt duae absoluta <et> absumptiva. Absoluta est, in qua factum ita defentitur, ut nulla ad id extranea defensio petatur, ut: "Minus, qui Accium poetam in scena nominavit, in ius ab eo vocatus, id solum defendit: licere nominari poetam, cuius scripta dentur agenda". Ea constitutio tractabitur, quum idipsum,

Torna all'inizio