Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 76


sibi idoneis magistris custodiam habeant, nocte luminaria ferant;
generaliter omnes nisi a prelatis concessa proprietate careant. Si
quis uero aliquid proprii sine prefata licentia habere in morte
fuerit deprehensus, nec ante mortem id reddiderit cum poenitentia
et dolore peccatum suum confessus, nec signa pro eo pulsentur
nec salutaris pro eius absolutione hostia immoletur nec in cimeterio
sepeliatur.
iii. Ex decretis summorum pontificum Damasi uidelicet et
Leonis necnon ex conciliis Sardicensi atque Laodicensi, in quibus
prohibetur episcopales sedes in uillis existere, concessum est
regia munificentia et sinodali auctoritate prefatis tribus episcopis
de uillis ad ciuitates transire: Herimanno de Siraburna ad Serisberiam,
Stigando de Selengeo ad Cicestrum, Petro de Licifelde
ad Cestrum. De quibusdam qui in uillis seu uicis adhuc degebant
dilatum est usque ad regis audientiam, qui in transmarinis partibus
tunc temporis bella gerebat.
iv. Ex multis Romanorum presulum decretis diuersisque
sacrorum canonum auctoritatibus, ne quis alienum clericum uel
monachum sine commendaticiis litteris retineat uel ordinet.
v. Ad comprimendam quorundam indiscretorum insolentiam,
ex communi decreto sancitum est ne quis in concilio loquatur
preter licentiam a metropolitano sumptam, exceptis episcopis et
abbatibus.
vi. Ex decretis Gregorii Maioris necnon et Minoris, ut nullus
de propria cognatione uel uxoris defunctae seu quam cognatus
habuit uxorem accipiat, quoadusque parentela ex alterutra parte
ad septimum gradum perueniat.
vii. Vt nullus sacros ordines seu officium aecclesiasticum quod
ad curam animarum pertineat emat uel uendat. Hoc enim scelus a

Torna all'inizio