7
Alexander episcopus seruus seruorum Dei carissimo filio W.
glorioso regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem.
Omnipotenti Deo laudes gratiasque referimus quod hoc in
tempore, licet mundus in maligno positus plus solito prauis
incumbat studiis, tamen inter mundi rectores et principes egregiam
uestrae religionis famam intelligimus, et quantum honoris sanctae
aecclesiae tum simoniacae haeresis uires opprimendo tum catholicae
libertatis usus et officia confirmando uestra uirtus impendat
non dubia relatione cognoscimus. Sed quoniam non iis qui bona
demonstrant initia sed in fine probatis premium et corona
promittitur, excellentiam uestram plena dilectione monemus ut in
studio christianissimae deuotionis uestrae persistatis, et primo
quidem aecclesias Christi quae in regno uestro sunt religioso
cultu et iustis dispositionibus exornetis, commissa uobis regni
gubernacula ita iusticiam tenendo tractetis ut ex operum
rectitudine quod scriptum est, ʻCor regis in manu Deiʼ, uobis
manifeste congruat. Rogamus etiam dilectionem uestram ut aecclesiasticas
personas ab iniuria defendatis, uiduas et orphanos et
oppressos misericorditer releuando protegatis; quoniam licet ille
rex regum et supernus arbiter totius regni quod uobis tradidit
rationem a uobis exigat, pro his tamen districtius appellabit
quibus hic non sunt uires et arma nisi uestra potentia. Ad haec
igitur perficienda et aliarum uirtutum incrementa percipienda
fratris nostri Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi monitis et
consiliis gloriam uestram ortamur adquiescere; quem carissimum
membrum et unum ex primis Romanae aecclesiae filiis lateri
nostro assidue non adiunctum esse dolemus, sed ex fructu quem |
|