Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 46


per nuntios ita eos praedatum isse cum ducentis electis militibus, via, qua redire
habebant, insidiantes occultantur. Nostri autem, qui praecedebant, ad locum usque
pervenientes, illis ex improviso exsurgentibus, virilis audaciae, qua hactenus assueti erant,
obliti, enerviter agentes, cum fuga, potius quam armis, mortis periculum declinare cupiunt.
Montem quendam, quem ex omni parte praecipitium cingebat, solo et arto aditu patente, pro
auxilio expetentes, ascendunt. Hostes vero, parte armigerum, qui praedam minabant, perempta,
ipsam etiam praedam excutiunt. Comes autem, qui subsequebatur, tumultum audiens, dum
citius advolat, quae acciderant cognoscens, maxima indignatione et ira repletus, ut secum de
hostibus ultionem expetant, suos immensis clamoribus a monte, quem conscenderant, incassum
revocare nititur, donec ipsemet, Turonem ascendens et suos quemque nomine vocans, ne se in
posterum fuisse excusarent, talibus verbis alloqui aggressus est: "Ita ne - inquit - , o fortissimi,
hactenus viribus exhausti estis, ut, absque recordatione alicuius militaris laudis, in profundum
putribundae defectionis submersi, ulterius respirare nequeatis. Recordamini antecessorum,
sed et gentis nostrae, nostraeque hactenus habitae strenuitatis preconizatae, devitantes
notas futuri vituperii. Recordamini quot millia hostium apud Ceramum pauciores, quam nunc
debellatores exstinxistis. Fortuna tunc vobis arridens ab eodem, quo et nunc adhuc regitur.
Resumite pristinas vires: victoria post fugam fortiter agentibus laudis reparatio est".
Haec et alia exprobando, plura locutus, vix eis exhortationibus recreatis, ad certamen
properans, cum hoste congreditur. Fortiter agendo, gens, Deo rebellis, debellatur; praeda
excussa recuperatur. Nostri, victores effecti, triumphalibus spoliis ditantur. Traynam cum
gaudio remeantes, excepta de sola morte Galterii de Similia, qui, inter omnes militari laude
dignus, in congressu fortiter agendo - quod dolor est dicere! - , juventutis florem, ab
hostibus confossus, amiserat, plurimum tristabantur.
XXXVI.- Dux ergo Robertus, cum in Apulia esset, sciens fratrem suum apud Siciliam
multiplici incursione ab hostibus lacessiri, plurimo exercitu ab Apulia et Calabri a congregato,
nolens expers esse quaestus, laboris etiam particeps fieri, versus Siciliam intendit. Comes
vero fratrem adventare audiens, cum gaudio magno festinus illi apud Cusentium, Calabriae
urbem, occurrit. Sicque progredientes, anno Dominicae incarnationis MLXIIII, cum quingentis
tantummodo militibus apud Farum mare transmeantes, tota Sicilia, nullo adversus
eos aliquid praesumente, impune peragrata, Panormum usque perveniunt; atque in monte,
qui postea Tarantinus [dictus est] ab abundantia tarantarum, a quibus ibidem exercitus
eorum plurimum vexatus est, jubente duce - quem postea poenituit - , tentoria fixa sunt.
Nam mons totus insitus tarantis, viris et mulieribus inhonestum, quamvis iis qui evaserint,
ridiculosum hospitium praebuit. Taranta quidem vermis est, araneae speciem habens, sed
aculeum veneni ferae punctionis omnesque, quos punxerit, multa et venefica ventositate replet:
in tantumque angustiantur, ut ipsam ventositatem, quae per anum inhoneste crepitando
emergit, nulla modo restinguere praevaleant et, nisi clibanica vel alia quaevis ferventior
aestuatio citius adhibita fuerit, vitae periculum incurrere dicuntur. Tali inhonestate nonnulli
nostrorum vexati, tandem locum mutare coguntur, vicinum urbi locum tutiorem, quo
tabernacula figant, expetentes, ubi per tres menses commorati, Panormitanis fortiter repugnantibus,
versus urbem quidem minime profecerunt, sed viciniora circumquaque loca plurima

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio