Solutio
Respondeo dicendum, quod operari per aliquem dicitur dupliciter. Uno modo
operari per virtutem alicuius, sicut dicitur balivus operari per Regem, scilicet
per potestatem Regis sibi commissam, quae immediatior est operi quam virtus
eius: et hoc modo nec Pater per Filium, nec Filius per Patrem dicitur operari:
quia una et indivisibili virtute ambo operantur. Alio modo dicitur aliquis operari
per aliquem sicut per operantem: et hoc modo Rex per praefectum operari
dicitur. Et huius distinctionis ratio est, quia cum operatio sit medium inter operantem
et operatum, causalitas importata per praepositionem «per» potest
referri ad operationem secundum quod exit ab operante, et sic dicitur aliquis
operari per illum qui est causa quod iste operetur, et est ille cuius virtute operatur;
vel potest referri ad operationem secundum quod terminatur ad operatum;
et sic dicitur aliquis operari per illud quod est ab operante ordinatum ad
operatum ut causa. Unde designatur auctoritas in operante respectu eius per
quem operatur, in quo est causalitas respectu operati. Sed hoc contingit dupliciter.
Uno modo quando illud quod ordinatur ab operante ut causa operati est
causa eius secundum virtutem aliam a virtute operantis, quam tamen ab ipso
recipit: et hoc oportet esse instrumentum operantis, inquantum est motum ab
operante, vel per imperium, sicut servus, vel motu corporali, sicut res inanimatae,
ut securis. Unde Philosophus dicit, quod servus est sicut
organum animatum, et organa sunt sicut servi inanimati. Et hoc modo Pater
per Filium non operatur, sicut haeretici intelligebant. Alio modo quando eadem
virtute operatur, quam tamen ab operante recipit; et sic dicimus Patrem per
Filium operari, quia est causa ipsorum operatorum una et indivisibili virtute
cum Patre, quam tamen a Patre nascendo recepit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Deus operetur effectus naturae per
causas naturales, ipse tamen immediate in omnibus effectibus naturae operatur;
unde multo fortius immediate operatur in his quae per Filium facit, cuius
est eadem numero virtus quae est et Patris.
Ad secundum dicendum, quod causalitas praepositionis non refertur ad operantem
sed ad operatum, ut dictum est.
|
|