Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 612


vel est aliunde terra apportanda, et ponenda in illo spatio
intermedio. Est etiam huiusmodi terra inter tale spatium
posita ita densanda, quod ad invicem conglutinetur, et
efficiatur quasi murus. Contingit etiam turres ex terra
facere, si bene condensetur: propter quod non est inconveniens
construere huiusmodi muros ex terra depressata.
valet quidem constitutio talium murorum ad defendendam
munitionem, ne devincatur per machinas lapidarias.
Nam dato quod per huiusmodi machinas totus murus
exterior rueret, murus constitutus ex terra quasi absque
laesione susciperet ictus machinarum: quia cum lapis eiectus
a machina perveniret ad huiusmodi murum, propter
mollitiem eius cederet terra, et reciperet lapidem
illum quasi ac si esset sic fabricatus. Expertum est enim
muros ex terra densata constitutos minus laedi a machinis
lapidariis, quam muri alii. debet quidem talis murus ex
terra factus esse grossus, quia tunc quasi absque laesione
suscipiet lapides emissos a machinis. Quartum autem
quod facit munitiones fortiores sunt turres, et propugnacula.
Nam in ipsis muris construendae sunt turres, et propugnacula,
ut munitio levius defendi possit. Maxime autem
ante portam quamlibet ipsius munitionis, de qua timetur,
ne ad eam accedant obsidentes, fiendae sunt turres,
et prupugnacula: et ante huiusmodi portam ponenda
est cataracta pendens annulis ferreis undique etiam ferrata,
prohibens ingressum hostium, et incendium ignis.
Nam si obsidentes vellent portas munitionis succendere,
cataracta quae est ante portam prohibebit eos. Rursus supra
cataractam debet esse murus perforatus recipiens ipsam,
per quem locum poterunt proiici lapides, emitti
poterit aqua ad extinguendum ignem, si contingeret ipsum
ab obsidentibus esse appositum. Quintum quod facit munitiones
magis inaccessibiles, et fortiores: est latitudo, et
profunditas fossarum: quae (si adsit facultas) replendae
sunt aquis. His ergo modis sunt munitiones difficiliores

Torna all'inizio