Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 32


<DE MENSA FRATRUM.> Tabulae refectorii coopertae sint. Ad cimbalum
et super tabulam abbatis ponantur tabulae cum malleolis. Uersus et
benedictiones in refectorio et Miserere mei deus post mensam humili voce
dicantur. Lector sine petita benedictione legat et sine Tu autem domine
terminet. Interim dum sunt in refectorio fratres, secretarii discooperiant
omnia altaria et parent duo analogia, unum quod in capitulo est et
alterum in monasterio, quod ante collationem in refectorium deportetur.
Postquam fratres a mensa surrexerint et de monasterio ac dormitorio
solito more redierint, lauent sibi pedes, ut sabbato fieri solet; praeparentur
cuncta quae ad mandatum sunt necessaria. Refectis seruitoribus
et pedibus ablutis pulsetur tabula et ad bibendum in refectorium uadant.

<DE MANDATO FRATRUM.> Post haec egressis fratribus de refectorio prior
claustri iubente abbate percutiat tabulam ad mandatum. Introgressis in
capitulum fratribus, priore claustri sedente in loco abbatis praecingant
se linteis abbas et prior et inchoante priore claustri antiphonam Dominus
Iesus
ueniant in capitulum, abbas ad dexteram et prior ad sinistram
sequentibus eos fratribus, qui ad seruitium eorum ipsa die in capitulo
fuerant ordinati, et utrique flexis genibus lauent pedes fratrum et tergant
et osculentur. Camerarii praesto esse debent, qui madefactis tersoriis
alia ministrent, quoties opus fuerit. Lotis omnium qui in capitulo sunt
pedibus sedeant foris ante capitulum prior et praedicti seruitores cum eo.
Quorum pedes praecinctus tersorio abbas flexis genibus abluat et tergat
et osculetur seruientibus sibi fratribus ad hoc obsequium deputatis. Post
haec redeat abbas in sedem suam, ad quem prior praecinctus tersorio
ueniens cum fratribus sibi deputatis lauet pedes eius et tergat et osculetur
et ablutis pedibus suis statim deferat sibi aquam ad abluendas manus
uno eorum, qui sibi seruierunt, tenente manutergium. Deinde redeunte
priore claustri in locum abbatis exeat abbas et accipientes ipse et prior
baccilia cum aqua et manutergia duo fratres, qui de coquina ipsa septimana
seruiunt, qui inter caeteros adiutores ad huius mandati obsequium
ordinari debent, seruiant omnibus ad abluendas manus, sicut seruierunt
ad abluendos pedes. His expletis exeat abbas et prior et seruitores eorum
et ante capitulum praebeat eis abbas aquam ad abluendas manus tenente
manutergium uno eorum fratrum, qui ad hoc obsequium ei deputati sunt.

Torna all'inizio