Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 292


mensam alienam non vocatus accedit, et qui petit a suo
proximo quod non habet et, negata sibi petitione, adhuc infert
tedium impetrando. Dixit rex: Deberes silere donec cessaret
ira mea. Ait Beled: Tres silent, scilicet serpens in
manu incantatoris, et qui piscatur pisces, et qui cogitat
magna patrare. Dixit rex: Vtinam viderem Helebat! Dixit
B[eled]: Tres sunt qui desiderant quod non inueniunt: impius
cupiens in sec(re)ta iustorum connumerari, et homicida
cupiens suum gradum esse in gradu heremite diuino cultu
vacatione, et qui suis grauibus sceleribus Deum prouocat
et petit ab eo remissionem confidens in ipso. Dixit rex:
Valde vilis factus sum in oculis tuis. Dixit B[eled]: Tres
sunt qui vilipendunt suos dominos: seruus cuius dominus
aduersus ipsum verba multiplicat absque culpa, nulla causa
vel modo, et seruus qui (a) suo domino ditior est, et seruus
qui a suo domino nutritur delecate. Dixit rex: Valde
derisisti me. Dixit B[eled]: Quattuor sunt quos debet deridere
homo, scilicet qui dicit se in multis bellis diris extitisse
et multos in illis interfecisse ac multam predam fuisse depredatus,
et nullum in suo corpore vulnerum apparet
vestigium, et qui dicit se esse sapientem et scientem sapientiam
Excelsi et colentem Deum et heremitam, est tamen
corpus suum pingue et robustum valde magis quam ipsius
Epicuri, qui enim vacat in divino cultu debet esse extenuatus
carne suis abstinentijs et carnis maceratione, et virgo
que deridet mulierem habentem virum eo quod dedit se
viro; quis enim nouit vtrum illa virgo fornicatrix sit?
quapropter haberi debet derisione, et qui luget de preteritis
et impossibilibus desiderans ea non fuisse que fuerunt et
esse quod impossibile est. Dixit rex: Non cum veritate egisti

Torna all'inizio