quorum genua non sunt curvata Baal . Cum ergo propheta solum se
remansisse dicat, Dominus e diverso septem milia superesse respondeat;
Helias tamen mendacii non arguitur, quia zeli caelestis igne succensus,
esse, quod perhibet, opinatur. Si Helias itaque non peccavit, quia non
odio sed zelo modum accusationis excessit, num ego debeo praesumptionis
argui, qui pauca de plurimis ei potissimum, qui ius corrigendi principaliter
possidet, intimavi? Meum itaque fuit sacris auribus haec utcunque
suggerere, tuum est, prout facultas attulerit, coercere. Satagendum est
igitur et instanter elaborandum, ut in tremendo summi pastoris examine
vel cum Helia te intimus zeli fervor excuset, vel cum Petro, quod gloriosius
est, multiplex commissi gregis fructus exornet. Ne, quaeso, miremini,
si tenor huius epistolae stilo currat inculto, quia dum manus ad iaciendos
apices properat, hinc Cadalous, draco videlicet teterrimus, sufflat, illinc
virulenta serpentium turma de cavernis suis egressa consibilat. Quos,
quia non possumus incantationibus frangere, paramus squamea colla gladiis
optruncare. Sed quia synodus imminet, pedestres etiam versiculos
subdo:
|
|