Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

883


(I.8.12): licet videatur nimium, quod male fecit advocatus ille magnus
qui quandam causam suscepit deffendendam, in qua succubuit
contra minimum vitium, quia libellus non erat datus. Trahimus : nota,
quod non dicit adducimus, sed "trahimus": quod violentiam demonstrat
et denotat. Vincendi : nota, quod intentio advocati est vincere.
Pertineat : contra illos qui magis insistunt circa impertinentia
quam circa pertinentia ad causam. Genus : id est species.
Intercurrit : tanquam incidens. Nonnunquam : id est aliquando;
et hoc genus vocavit in veteri Rethorica disgressivum. Fidei :
in veteri Rethorica posuit quatuor: criminationis, similitudinis, delectationis,
amplificationis; hic vero posuit quinque: fidei, criminationis,
transitionis, apparitionis, vel laudationis causa. Quod ibi
dixit criminationis, hic etiam dixi<t> criminationis. Quod ibi similitudinis,
hic dixi<t> transitionis. Quod ibi dixi<t> delectationis, hic
dixit laudationis; vel aliter: quod dixit ibi similitudinis, hic dixit fidei,
quia omne simile fidem facit de suo simili. Quod ibi dixit delectationis,
hic dixi<t> transitionis. Quod ibi dixit amplificationis, hic dixit
apparitionis. Quod autem hic dixit laudationis sub quarto
membro continetur, scilicet sub amplificatione fidei, ut est res que
fidem facit de alia per similem, vel alio modo. Criminationis : id est
vituperationis. Transactionis : de simili ad similem.
Apparationis : sicut in amplificatione sceleris vestri: "qui etiam non
visum aurum concupiunt" et dicitur apparatio incidere in narratione,
quia, <quamvis> sit vera narratio, tamen indiget apparatu. Nam
veritas, <nisi> appareat, fidem non facit, ut dicetur versus finem
presentis capituli, ubi tractatur de verisimilitudine narrationis. Laudationis :
hic est planum. Tertium genus : id est species. Remotum :
quod dicitur poeticum. Genera : id est species.
Fabula : que est que nec <res> veras nec verisimilitudines narrat,
ut fuit volatus Dedali et aves iuncte iugo vel Ulixis vel Alexandri.
Tragediis : tragedie sunt fabule Ovidii. Unde Ovidius dictus
est tragedus. Historia : scribere, nisi vidisset eam. Memorata :
remota. Argumentum : est argute facta, quia mentem arguit
auditoris ad credendum, ut sunt commedie, que incipiunt a tristitia
et in letitiam terminantur. Tragedie vero incipiunt a letitia et in
tristitiam terminantur.
In personis : quartum genus narrationis est positum in personis,
sicut tertium genus erat positum in negotiis et nota, quod in hoc

Torna all'inizio