Illiciat capiatque animos. Me maxima regni
Cura tenet dubii, finesque excedere avitos
Circumfusa vetat regio fecunda tyrannis.
Ivissem visurus eum, nec gloria facti
Parva foret, tantum quesisse per equor amicum
Ille igitur quem degeneris non lenta morantur
Frena metus, quem ferre mali patientior etas
Aspera queque monet, si nostri est cura per undas
Tuta via est - sociam, si quid michi credis, ad aulam
Colloquium petat et sermone fruatur amico.
Interea tamen ad nostras accedere mensas
Umbra monet crescens et pars extrema diei.»
Dixit, et exurgens solio dextramque benigne
Apprendens, stratis sublimem ex more locavit
Purpureis. Notum mox ampla per atria signum
Dat tuba. Conveniunt famuli, turmeque frequentes
Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex
Cura fuit variare viris. Pars aurea gestant
Vasa manu, pars cristallo splendentia puro;
Ast alii effossos gemma crateras in ampla
Implebant spumante mero, quod miserat olim
Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo.
|
355
360
365
370
|