Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 539


vidit quidam Loginonem cum bonis hominibus conversantem,
quibus recitabat raciones multum pulcras et bonas; cui
dixit: non es tu ille qui, tali loco, mecum custodire greges solitus
eras? Respondit: sum. Et dixit ei: quis igitur te ad hunc
perduxit statum? Respondit: veritatem proferre, fidelem existere,
et super inutili re non vacare. Et ove quadam occisa, dominus
dixit eidem quod de meliori eius loco partem ei ferret. Et
accedens attulit ei cor. Et dicunt eum, hora quadam sexta, audisse
vocem dicentem: vis dominari terre? Respondit: si Deus
sic voluit esse, ei obediam, et si me pacietur eligere, eligam
pacem. Et dixerunt ei: quare non vis rex effici? Respondit; quia
si recte iudicavero increpationes hominum vitare non potero, et
si erravero, a semita paradisi diverter; ego enim in hoc mundo
vilipendi et vexari pocius elegi quam potens et honorandus in
eo existere, quia qui alium mundum alienat ob istum, utrumque
amittit. Deus vero exaltavit eum et sapienciorem statuit super
terram. Et videns David conferentes homines inter se, eo tacente,
dixit ei: quare non loqueris ut alii faciunt? Respondit:
quia non nisi de Deo est bona colatio, nec bonum silencium
nisi in cogitatu divino. Et dominus Loginonis ampliavit eum in
bonis, et cepit ea ipse distribuere in helemosinas, sine pignore
et cautela accomodando pauperibus, dicens cum largiebatur; accipe
sub Dei homagio et mihi restitue anno completo. Et ob
hoc multiplicavit eum in bonis Deus. Et dicunt quod Loginon,
postquam factus est valde sapiens, se subtraxit ab hominibus et

Torna all'inizio