Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 125


faciunt sibi uiam. Clamor ergo fit maximus in occisorum excidio.
Nam et Troyani Palamidis sustinere impetum non ualentes per
longum terre spacium retrocedere compelluntur. Erant iam per
fuge subsidium Troyani dare terga coacti. Tunc ille strenuissimus
militum fortissimus Hector, quasi ad uoces clamancium excitatus,
ab urbe Troyana in comitiua multorum egreditur, bellum ingreditur,
flammis furens accensis et micantibus fulgens in armis et incisoria
lancea, scutum gerebat auri fulgore compositum, depictum ad ymagines
trium leonum. Grecos igitur potenter inuadit, et diuisis aciebus
circumquaque per medium, irrefragabili uirtute bellandi Prothesilao
regi uenit obuius, qui Troianos in ore sui gladii perimere
non cessabat. Sicque in eum irruens ense nudo, cum in Grecos longe
ante lanceam confregisset, eleuato brachio, in sue uirtutis potencia
Prothesilaum percutit sic quod a summo uertice ipsum scindit
per medium usque ad iacencias umbilici, non obstantibus armis
eius. Cadit ergo nobilis et strennuus rex Prothesilaus extinctus,
et Hector, ipso dimisso, ruit in alios et quoscumque sui mucronis
ictu contingit certum est eos dies ultimos terminare. Non multum
iam per turmas discurrerat et tantos iam morte peremerat quod
ceteri timore preterriti, quasi mortis interitum, uitant illum. Et
interrogante vno ab alio quisnam esset in multi doloris excidio, antonomastice
noscunt illum esse videlicet Hectorem, omnium forciorem.
A facie igitur eius Greci fugiunt, eius ictus tollerare letiferos
non ualentes, et sic dum persistit in bello Greci deficiunt. Sed
lassatus secedit a bello. Campum et vires Greci resumunt - quod
occies uel decies contigit illo die. Sol iam uergebat ad uesperas
cum Hector, quodammodo armorum fatigacione lassatus, urbem
intrauit, relictis ceteris qui prelium acerrimum committebant. Et
Troyanis uiriliter aduersus Grecos insistentibus, iam Greci quasi
deuicti terga dare parabant, cum ille fortissimus Achilles cum suis
nauibus et Mirmidonibus terram applicuit. Qui descendens in eam
cum suis omnibus bellum intrat, ruit acriter in Troyanos. Resurgunt
Greci in Achillis aduentu, in cuius comitiua venerunt plus
quam tria milia pugnatorum. Bellum committitur maximum,
multa fit cedes et strages maxima, ruunt hinc inde interfectorum

Torna all'inizio