Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 410

Tomus I


fines sibi justitiaria termini limitetur.
Quocirca fidelitati vestrae praecipimus,
quatenus receptis praesentibus nostrae Serenitatis
apicibus, vos notarie Mirabilis, et magister
Martine, scholam ratiocinii vestri
Neapoli statuatis, moraturi ibidem, et officialium
Justitiariatus Terrae laboris et Hydrunti
ratiocinia recepturi. Tu judex Jacobe Symbaldi,
scholam Melfiae decretis tibi
similiter captivatae et basilicatae, Justitiariatibus
studeas ordinare. Tu quoque judex [Petre,
scholam tuam Caracciae deputes, et officium
tuum in Justitiariaribus Aprucii, Terrae
laboris et Principatus, tam sollicite quam
fideliter exequaris, sigillum vestrum singulis
decretum, cujuscunque roboratum signo, notanter
habiturus. Cumque multa sit laus
et salus, ubi multa sunt consilia, volumus et
mandamus, quod vobiscum ad invicem
super dubiis conferatis, quod de quacunque re
magis expediens et salubre videritis, communi
consilio discussuri. Mandata quoque generalia,
quae communiter hactenus recepistis, ut
particularis ex eis et integra nobis habilitas
offeratur, authenticari per manum publicam
faciatis, authenticatis taliter authenticorum
robur penes quoscunque remanserint
habituris, quod si notariorum singularitatem

Torna all'inizio