33
33 A. Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus dilectissimo quondam
filio et amico Rod. comiti bene intelligere et salubrem de anima
sua curam habere.
Doleo pro te quantum dici non potest, quia teste Deo te amabam
et te amare et tibi seruire toto corde desiderabam. Sed quia instinctu
demonis et consilio prauorum hominum ea molitus es
quae te moliri minime oportuerat, necessitate coactus mentem
mutaui, et dilectionem non in odium tantum quantum in rancorem
mentis et iustam seueritatem conuerti. Legatis tamen et litteris
semel et iterum te inuitaui ut ad me uenires, et consilium animae
tuae a me sicut a patre spirituali et amico sincero acciperes,
atque a stulto proposito quod conceperas consilio meliore desisteres.
Tu uero id facere recusasti. Canonica igitur auctoritate te et
omnes adiutores tuos maledixi et excommunicaui atque a liminibus
sanctae aecclesiae et consortio fidelium separaui, et per totam
Anglicam terram hoc idem pastorali auctoritate fieri imperaui.
Ab hoc uinculo anathematis absoluere te non possum nisi misericordiam
domini mei regis requiras, sibique et aliis quorum res
iniuste predatus es iusticiam facias.
33 B. Mandasti quod ad me uenire uelles. Hoc ego libentissime
uellem, nisi regalem iram pro hac re me incursurum metuerem.
Sed legato et litteris poenitudinem tuam et humilitatem et preces
ei intimabo et te salua eius fidelitate prout melius potero adiuuabo.
Interim rogo et moneo ut quiescas, nec aliquid coneris facere
unde maiorem eius iram incurras. |
|