quod potest intelligi ut quelibet natura rerum vel gustu concipi
ut dulce vel amarum seu austerum vel acre, vel tactu probari ut
calor et frigus, humidum vel durum. Patet ergo sapienti quod a sensibilibus,
id est a visibilibus, invisibilia non contemplantur.
Et ponit aliud simile: et sicut simpla et non simulata ab his que sunt in
figmento et similitudine non comprehenduntur, ita magnitudo superessentialis
superat omnem animum. Simpla et dupla inter se oppositione
relationis feruntur. Simpla sunt quorum esse et forma unum est et non
plura; singulare est et non simile, ubi idem sit et quo<d> est et quo ipsum
est, ubi ipsum sit essens et sua essentia, ut forma Dei simpla est. Nichil
enim habet in se admixtum; nichil ei vel quod insit ut subsistentia vel
quod adsit ut assistentia, id est vel substantiale vel accidentale inest vel
adest, et ideo simpla est, et est quod est, unde Deus est hoc ipsum Deus,
id est sua divinitas, et sua divinitas Deus est. Nec omnino idem est simplum
et simplex. Nam simplum est, ut diximus, cuius esse non est
simile et partibus caret actu et natura, ut solus Deus. Simplex vero
est illud quod, etsi partibus careat, eius esse tamen <est> simile et multis
debet que suum esse non sunt, ut anima et spiritus. Anima enim simplex
est, quia caret partibus, nisi forte dicatur figurate partes habere, id est
habere vires sive potentias. Habet enim vires operandi sive potentias,
sensibilitatem vel animalitatem in corporibus, imaginationem in formarum
seu figurarum recordationibus vel presentationibus, rationalem vim
sive loycam in coniunctionibus nativorum et naturarum <et in coniunctionibus
complexionum et argumentorum> ; et si ad superiora recursitet,
habet rationalem vim in speculationibus spiritualibus; habet
etiam vim intellectualem cum supernis divinisque substantiis in intellectibus.
Has nullus proprie dixerit partes anime, quia anima nullum totum
est; partes enim sunt totius. Cum igitur anima simplex sit, eo quod
partibus careat, non tamen est simpla, quia eius esse, quo anima est,
simile est et non unicum. Anima enim anime alii secundum illud esse
actu vel natura confertur et similatur. Actu enim vel natura anime sunt
sibi similes et prorsus conformes. Igitur simpla contrario motu redduntur
dupplis, eo quod simpla, ut diximus, si proprie accipiantur, et singulari
ratione singularis essentie et essendi significatione congaudent et impartibilitate;
dupla vero, quia utroque sintomate carent, vel similitudine
|
|