seu clericorum ab episcopo ecclesie Maurigenensis sine
aliquo lucro vel premio a<c>cipiant, statimque post peractam
consecracionem, sine mora episcopus ad propriam redeat sedem.
Si autem episcopus ibi defuerit per qualicumque absencia,
supradicti monachi, ubi melius elegerint, accipiant episcopum,
qui et ipse eadem faciat similiter». Hucusque de decretis viri
religiosissimi Abbonis. In solempnitatibus vero beati Petri apostolorum
principis, erat talis consuetudo, ut veniens episcopus
predictus Maurigenensis, cum mapula, ad omnem quidem obsequium
abbatis paratum, digniter, ut decebat, valde, stola indutus
candida, ante ipsius sacri cęnobii stabat abbatem ad tota
missarum solempnia. Nam usque in presentem diem in antedictu
episcopio ab ipsis tenetur beneficium, quod olim ab ipso monasterio
optinuerunt prius episcopi, quam ipsi. Sic fecisse refertur
Mainardus, Ioseph, Vuilielmus, Benedictus episcopi. Historum
ergo pithafia episcoporum in predicto sepius vidi monasterio,
ubi umati quiescunt.
VIII. Dicitur autem in hoc monasterio prisco habuisse tempore
monachum quendam, olitorem, nomine Vualtharium, nobili
orto stigmate ac regali procreatum sanguine. Famosissimus
enim valde ubique fuisse adletham ac fortis viribus refertur, sicut
de eo quidam sapiens versicanorus scripsit:
Vualtarius fortis,
quem nullus terruit hostis,
colla sup<er>ba domans,
victor ad astra volans
vicerat hic totum
duplici certamine mundum
insignis bellis,
clarior ast meritis.
Hunc Boreas rigidus
tremuit quoque torridus Indus,
|
|