Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 65


Mediolanenses igitur nequiciam eorum compescere non
valentes in primo die sabbati qui fuit post pascha ressurectionis
Domini et qui fuit tunc tercio die mensis Aprilis in
M°C°LVIIII° anno, cum predictus imperator nihil mali adhuc
Mediolanensibus post pacem cum ipsis factam intulerat,
ad castrum Tricii perrexerunt. Ibique illud obsidentes
ligneumque castellum atque pretherias ibi levantes ac graviter
ipsum castrum expugnantes, quam pluribus hominibus
interfectis in sequenti die Lune ipsum castrum ceperunt;
ac illud totum expoliantes maximamque pecuniam, quam
in eo imperator accumulaverat, ex ipso auferentes totumque
ipsius castri murum destruentes, omnes Teutonicos, quos
imperator in ipso castro custodiendi causa posuerat, qui

1



5




10


Torna all'inizio