: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 252


… amicus … amico.
Quia tempora necessario permutantur et numquam in eodem statu permanent,
expedit unicuique ita utramque intueri fortunam, ut nec in toto
cadat in adversis, nec ultra quam deceat in prosperis extollatur. Videmus
siquidem florere arbores, easdem illico floribusque privatas, sic et vita
mortalium redimita solaciis ex insperato in contrarium permutatur. Ergo
sic vivere studeas, sic rerum consequentias metiaris, quatenus ad utrumque
oculus non fallatur.


… suo … suus.
Quoniam que non extollitur amicitia subito tabescit et alget, necessarium
inter amicos esse dinoscitur se relativis affectibus prevenire. Nam
ager incultus, nisi vomeris acumine pluries rescindatur, fructus denegat
expectatos. Ignis etiam ad hoc excitatur, ut ardeat, non autem concitatus
morte deperit extintiva. Sic per locum a simili, amicorum unio de facili
solvitur, que non est ex rebus intrinsecis excitata. Ideoque de bonis tuis, de
tua tuorumque continentia expectantis non obmittas desideria recreare.


Fortissima res est amor. Nam animam dividit velut ensis, cor languere
facit, mentem laniat, medullas siccat, enervat ossa, sompnum aufert, appetitum
tollit et omnium inducit oblivionem, preterquam rei amate, que
totam memoriam occupat et omnes aufert alios cogitatus.

Torna all'inizio