Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 280


collectis viribus subnituntur. Cogit ergo rex socios
galeatos in proelia, et galeis coruscantibus
cristata capita simul angit in hostes. Tendunt
electi qua densissima hostium cassantium agmina
juncta vident. Superbum ad haec Galvanum,
cujus aviditas tantum ad spolia intendebat,
rex juxta tentoria regalia subsistentem
et mirantem varietatem et multitudinem spoliorum
adducto ense congreditur; sed, quia rex de
casu sinistro denuo metuebat, voce pressa dicebat
ad comites: "Vos autem, ne aliqua manus
vobis a se tergo possit attollere, custodite". Late
igitur Corradinides costernuntur, nec tamen
electis sufficiunt saepefatis, eorumque arma
revolvuntur et tegmina, et terra madet atro ipsorum
sanguine tepefacta. Trunci jacent acephali
manante cruore lethaliter singultantes.
Ferro gens excinditur scelerata, et transadiit
ultra costas. Alterius pectus ad terram tepidum
singultibus longis pulsat. Sed dum frustra quidam
in excidio fugam tentant, est qui post eos
acclamet: "State, viri; ad quis venistis? quidve
in armis estis assumti? quae fuit causa viae, et
quae est causa fugae tam subitae?" Sed fugientes
nihil e contra reddunt; immo celerioris fugae
praesidio se committunt. Relinquunt inviti
occupata spolia, et propria non reportant. Fugit
et ipse pseudochristianus Henricus, sed frustra
tentat in malis fugam; nam, licet, pugna relicta,
fugerit a facie hostium inermis, tamen latitans
capitur per quemdam abbatem monasterii
sancti Salvatoris prope Reate, quem ipse abbas
tradidit ronanae ecclesiae, quam idem Henricus
lacessere vane studuerat et turbare. Demum
tenendus citra mortis periculum regi Karolo assignatur.
Galvanum et filium, Corradum etiam
de Antiochia gallica manus victoriosius apprehendit.
Tandem Galvani filius, patre praesente
ac similem sententiam expectante, capite mutilatur,
ut, filialibus poenis aspectis, paterna viscera
moeroris magis crucientur angustia, majorique
cruciamine comprimantur, parque mors
vel sententia expectata sola consideratione paternum
animum magis affligat, magisque terreat
et conturbet. Corrado vero de Antiochia post
tempus ad magnam reverendi patris S. Cajetani
sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconi
cardinalis instantiam, vitae beneficium indulgetur,
et pro excambio domini Neapoleonis
et domini Matthaei fratrum cardinalis praedicti,
qui apud castrum Sarracinesci sub uxoris ejusdem
Corradi custodia tenebantur, a gallica potestate
subducitur, et ecclesiae romanae donatur.
Cap. XIII
Corradinus Romam versus fugit; ejusque milites adhuc
caeduntur. Fama de Karoli regis victoria allata,
gebellini maxime deterrentur.
Corradinus infelix, cujus ante annos anni
virilis satis cura premebat, ducatu quorumdam

Torna all'inizio