Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 414


Spes patriae mundique decus, moderator opimus,
Divinis monitis non fuit ille piger.
Romanos proceres non tantum famine verbi
Rebus et humanis nocte dieque favens.
Utque Leo sanctus, Damasus quoque papa benignus,
Hic ritum tenuit instituitque gregem.
Egentum semper studuit recreare catervam,
Proque poli ut caperet caelica regna libens.
Iam iam pro tanto tundamus pectora pugnis
Pastore amisso, vivat ut axe poli.
Nectitur ecce piis Faviano et corpore Xisto,
Praesulibus, quorum spiritus astra micant.
Hoc epitafium inventum fuit in altari beati Xisti I, quod est
in introitu Basilicae beati Petri iuxta Ferratam; super quod altare
est arcus ex mirifico musibo, sicut legitur in vita Paschalis I papae.
Posuit, inquit, corpus beati Xisti martyris ante corpus beati Petri
iuxta Ferratam; super quod fecit altare lapidibus ornatum, et super
altare arcum ex mirifico musibo.
Leo papa VIIII. Hic requiescit infra ecclesiam Beati Petri in
pilo marmoreo prope portam Ravinnianam; de quo sunt apud
nos multa et magna miracula. Hic condidit privilegium canonicorum
Beati Petri de confirmatione suarum ecclesiarum.
Stephanus papa V, de quo est istud epitafium:
Accedis quisquis magni suffragia Petri
Caelestis regni poscere clavigeri,
Intentis oculis, compuncto corde, locellum
Conspice perspicuum, quo pia membra iacent.
Hic tumulus quinti sacratos continet artus
Praesulis eximii pontificis Stephani,
Bis ternis annis populum qui rexit et urbem
Et gessit Domino quae fuerant placita.

Torna all'inizio