Salimbene de Adam: Cronica

Pag 375


autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat
unde tribuat necessitatem patienti
. Hoc est etiam quod idem Apostolus
Dominum dicit dixisse, Act. XX: Argentum et aurum aut
vestem nullius concupivi; ipsi vos scitis quoniam, ad ea que michi
opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste. Omnia
ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac
meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est
magis dare quam accipere
.
Porro frater Robertus, procurator istorum, fur erat et loculos
habens ea que mittebantur portabat
, id est asportabat et furabatur.
Et processu temporis, cum habitarem Faventie, iste habitabat
ibidem in domo cuiusdam fratris de Penitentia, qui dicebatur
frater Glutto; et in sexta feria Parasceués, ea hora qua filius
Dei fuit crucifixus, apostatavit, et fecit sibi capillos abscidi et
barbam abradi et quamdam heremitam accepit uxorem. Audieram
hec omnia, sed nolui credere quousque ipsum interrogavi,
si hec ita se haberent. Unde super illo loco, Gen. XVIII: Descendam
et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint,
an non est ita ut sciam
, dicit expositio: «Qui omnia novit hoc
nobis in exemplum reliquid, quasi diceret: Mala hominum non
prius credite quam probetis». Et iterum Eccli. XI: Priusquam
interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe
iuste
. Pauci inveniuntur qui sciant uti hac Scriptura, nec etiam
ipse David, qui dicit se super senes intellexisse. Et ideo, quia audivit
campanam solummodo ex una parte sonantem et non ex alia
resonantem, id est quia audivit solummodo Sybam accusantem et
non Mifiboseth excusantem, male iudicavit et malam sententiam
dedit et male divisit. Et quia male divisit, ideo punitus fuit, quia
servus Salomonis cum nepote suo Roboam regnum suum divisit;
quamvis Gregorius in primo Dialogorum leviter transeat excusando
ipsum. Nam consuetudo prelatorum est ut mutuo se
excusent.

Torna all'inizio