consideratum, habens quatuor species tam in scriptura quam
in pronuntiatione, scilicet additionem, subtractionem, immutationem,
transmutationem littere, temporis, toni et aspirationis. (8)
Soloecismus est vitium in contextu partium orationis
contra leges gramatice artis factum et habet similiter quatuor
species: adictionem, subtractionem, immutationem, transmutationem (9)
et quandoque provenit ex inconcinitate accidentium,
ut: 'mulier albus', quandoque ex cassatione intellectuum
sive repugnantia officiorum, ut: 'omnis Plato' vel 'iste asinus',
homine demostrato.
(10) De his ergo non dicimus in presenti, excepto illo capitulo
quod hic videtur locum habere, scilicet an congrue dicatur
'Vos estis bonus', sermonem ad unum pluraliter dirigendo.
10. (1) DE QUODAM USUALI SERMONE.
(2) Dicimus quod secundum artem soloecistica est, testante
Donato; (3) usus tamen recipit, "quem penes, arbitrium est et
ius et norma loquendi", (4) sed aliter in prima persona et aliter
in secunda (nam in tertia non servatur). (5) Fit ergo in prima
persona quando magnates illos consotiare sibi videntur qui ad
ipsorum consilium pertinent et excellentiam personatus, ut eorum
sermoni autoritas insit maior. (6) Talis autem pluralitas
|
|