Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 127


Quidam cum elevasset gladium, ut Ambrosium interficeret, brachium obriguit, sed confesso
quod a Iustina missus fuerat, in pristinam rediit sanitatem. In Galliis aput Turonas
Martinus claruit multis miraculis. Aput Bethleem Ieronimus multa conscripsit, qui fuit
natus patre Eusebio in oppido Stridonis, quod est confinium Dalmatie et Pannoniae. Item
Ambrosius Alexandrinus, Evalgus Anthiocenus, Maximus phylosophus et multi alii claruerunt.
Aput Constantinopolin Gregorius Nazanzenus, Iohannes Crisostomus claruerunt.
Gregorius autem in parvo oratorio divina celebrabat, quod post Anastasia vocatum est, id est
resurrectio, vel quia expositionibus eius resurrexit dogma Niceni concilii, quod quasi erat
emortuum, vel quia mulier pregnans ibi cadens obiit et oratione astantium resurrexit.
Helvidius dogmatizavit sanctam Mariam post nativitatem Domini Yoseph carnaliter iunctam
fuisse et Iacobum fratrem Domini genuisse. Aput Constantinopolim Constantinopolitana
synodus celebratur. In qua Constantinopolitana ecclesia secunda post Romanam, eo quod
sit nova Roma, locum habere meretur. In hac synodo fides Nicena confirmatur, Macedonius
et omnes hereses condempnantur, et statuitur, ut ipsi episcopi suis diocesibus contenti
ad alias non accedant; hoc enim propter persecutionis tempus indifferenter agebant. His omnibus
prebuit Theodosius imperator assensum et Damasus auctoritatem. Post Damasum Syricius
Rome fuit episcopus, qui Manicheos exilio deportavit et statuit, ut conversi in monasteriis
degerent et in fine dumtaxat communicarent, et primus constituit, ut ex monachis
clerici fierent causa utilitatis vel necessitatis.
De Theodosio et Valentiniano.
Anno Domini CCCLXXXVIII. Theodosius et Valentinianus regnaverunt an[nis] VII
aput Romanos et post solus an[nis] III. Theodosius igitur cum Trachias liberasset ab hoste,
Archadio filio, quem fecit augustum, Constantinopolim derelinquens, contra Maximum se armavit,
eumque maior fide, sed longe minor bellico apparatu aput Aquilegiam cepit et occidit.
Filium quoque nomine Victorem interfecit. Theodosius Romam veniens Valentinianum restituit
et Constantinopolim remeavit. Valentinianus itaque restitutus Ytalie potitur imperio. Sed cum
in Galliam transisset, dolo Arbogastis comitis et Eugenii gramatici eloquentissimi aput Viennam
strangulatus est. Arbogastes igitur Eugenium elegit imperatorem nomine, ipse acturus imperium.
Theodosius hec audiens, fultus prophetia cuiusdam Iohannis monachi, immo auxilio Dei,
contra Arbogasten et Eugenium - qui cum Mediolanum exirent, dixerunt, quod, si
victores redirent, in ecclesia stabularent et clericos sub armis ponerent - bellum intulit,
sed a suis quasi destitutus signo crucis et oratione obtinuit. Ventus enim flavit ex parte

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio