Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 154


Hoc testamentum vidi et legi et hodie apud
me est depositum. Volens etiam ille vir
saluti rei publice Ferrarie providere amanter ne
civitas Ferrarie discordiis laceraretur et bellis, eam
suam heredem necdum septennem
Taurello adverse partis principi tradidit, eius
filii sponsam futuram. Defuncto Guilielmo,
nobiles Ferrarie qui in civilibus dissensionibus ipsi
Guilielmo fuerant obsequentes, Taurelli
felicitatem egre ferentes, aflictabantur invidia;
itaque in odium Taurelli consilio inito,
statuerunt aliquem ex marchionibus Estensium habere
principem, eis infestaturum Taurellum et
homines sue partis Ferrarie. Marchesellam quoque
ex domo Taurelli furto vel fraude abduxerunt
et uni ex marchionibus nomine Obizoni tradiderunt
sponsam futuram. Eo tempore in domo estensi
erant quinque germani, scilicet Azzo,
Bonifacius, Obizo, Fulcho et Albertus. Sane
Obizo vir futurus puelle ea vivente bonis ereditatis
eius fruebatur, quo tempore erat annus
nativitatis Christi .mclxxx. vel id tempus circiter.

665




670




675




680




685
Torna all'inizio