Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 106


2. Praeterea, quibus datur idem finis, debet dari eadem facultas perveniendi ad
finem illum. Sed homo et Angeli propter unum finem creati sunt, scilicet propter
beatitudinem participandam, ut in 1 distinct. dictum est. Cum ergo naturam
Angeli fecerit Deus quae peccare non posset, ut in littera dicitur, videtur quod
naturam hominis talem facere debuit.
3. Praeterea, ad providentiam sapientis pertinet ut impedimenta removeat sui
operis. Cum ergo per tentationem daemonis homo a sua rectitudine impeditus
fuerit, et providentia divina sit omnium creaturarum, et praecipue rationalium;
videtur quod hominem tentari permittere non debuit.
4. Praeterea, quanto aliquid efficitur compendiosius, tanto certius et melius est;
unde et omnium linearum inter duo puncta recta brevissima est. Sed compendiosior
fuit via perveniendi in beatitudinem, quod homo non peccaret, quam
quod homo post peccatum de peccato erutus in beatitudinem transferretur. Ergo
videtur quod Deus non debuit permittere hominem peccare.
5. Praeterea, minus malum pro maiori malo permittendum est. Sed minus
malum est diminutio alicuius laudis quam ipsum peccatum, quia minori bono
opponitur. Ergo videtur quod non fuerit ratio sufficiens permissionis divinae
quae in littera assignatur, scilicet quod gloriosius est non consentire quam tentari
non posse.
SED CONTRA id ex quo apparet Deus laudabilis, non debet penitus impediri. Sed
in peccatis etiam apparet laudabilis Deus, cum per misericordiam parcit, et per
iustitiam punit. Ergo videtur quod non debuit omnino peccatum impedire.
Praeterea, omne bonum potentius est in sua bonitate, quam malum in sua malitia.
Ergo non est conveniens ut aliquod malum taliter impediatur quod per hoc
aliquod bonum tollatur. Sed si Deus non permitteret hominem peccare, tolleretur
libertas arbitrii, quae coactionem non patitur. Ergo convenienter permissus
est homo peccare.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad providentiam divinam pertinet, ut unumquodque
in sua natura relinquatur; quia, ut Dionysius dicit, providentia
non est corruptiva naturae, sed salvativa. Cuius ratio est, quia bonum universi
excedit bonum particulare cuiusque naturae creatae, sicut etiam bonum gentis
excedit bonum hominis, ut in 1 Ethic. dicitur. Si autem aliqua natura a suo
gradu translata in altiorem per providentiam mutetur, quamvis aliquod bonum
illi naturae excresceret, tamen bonitati universi aliquid detraheretur, dum non
omnes gradus bonitatis impleti essent, illo gradu ex quo natura illa translata
erat, vacuo remanente.

Torna all'inizio