Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 9


10. Cum alter alterum suspectum haberet, contigit, quod Heribertus de Bruzano,
valde agravatus febribus, venit ad dictum presbiterum suplicando, ut adversus infirmitatem
daret sibi remedium. Ministri vero presbiteri ministraverunt cibum et lectum convenientem
illi egrotanti, donec Dominus virtutum per impositionem manuum eiusdem presbiteri prebuit
salutiferum remedium ipsi aegrotanti. Unde Grosulanus stimulatus ait ad presbiterum: "Quia
partecipasti Heriberto meo excommunicato, precipio tibi, ut missam non cantes, quousque
penitentiam inde susceperis et michi satisfeceris". Et presbiter ad illum: "Quod feci in
Heriberto, bonum fuit et a Deo venit; atque de bono et Dei opere non novi penitere. Etsi
non habes super me hanc potestatem, tamem propter hoc scandalum vitandum tibi contemperabo".
Quendam igitur sacerdotem scolasticum in domo sui proprii iuris presbiter Liprandus
induxit, qui sibi missam cantabat in ecclesia Sancti Pauli, que dicitur in Copodo,
quam ipse presbiter Liprandus una cum ecclesia sancti Germani sita in Niguarda rehedificando
et magnificando quemadmodum legitur in cartis, a regalibus judicibus et viris et clerico
ordinario subscriptis et atestatis. Hinc est etiam, quod ipse stabilius Grosulano restitit
et ceteris, inimicantibus sibi et suis.
11. Ut securitatem sibi et suis clericis constitueret ecclesiam quoque sancte Trinitatis
incohavit, et in proprio suo alodio ad locum, qui Pons Guinizeli dicitur simul cum Landulfo
suo acolito et alumpno fundavit. Ipsam quoque beato Petro obtulit et Urbanus papa II
suscepit et cum privilegio ipsum presbiterum et ecclesiam communivit, subscribens: ?Urbanus
episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Liprando.. Statuimus ecclesiam illam cum
prediolo, in quo fundata est, .... vel per allios fideles illic Domino largiente collata fuerint,
ab omni seculari oppressione quietam perpetuo manere ac liberam. Clericis vero ibi victuris
vivendi regulariter concedimus facultatem; eosque decernimus tam proprias ordinationes
quam altarium et ecclesiarum consecrationes, ceterarumque dona sacramentorum a
Mediolanensi archiepiscopo suscipere, si quidem catholicus fuerit et comunionem ac gratiam
apostolice sedis habuerit, et si ea gratis et si non pravitate indulserit. Allias autem
liberum eis arbitrium sit sacramenta eadem suscipere a quocumque voluerint catholico
episcopo. Decernimus ergo, ut neque Mediolanensi archiepiscopo neque alicui viventium liceat
eandem ecclesiam et fratres, qui illic Deo servierint, quodlibet occasionis iugo deprimere,
aut bona eorum distrahere et suis usibus applicare, vel temerariis vexationibus fatigare; sed
omnia integre conserventur, vobis et successoribus vestris omnimodis profutura, salva eiusdem
Mediolanensis archiepiscopi catholica reverentia. Ad indicium autem hujus perceptae
libertatis a Romana ecclesia Mediolanensis monete numos sex quotannis Lateranensi
palatio persolveritis. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica secularisve persona, huius decreti
paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, potestatis honorisque dignitate
careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo
corpore et sanguine Christi Dei ac Domini redemptoris nostri Yhesu Christi aliena

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio