Anno Domini DCCCCXLVII. Beringarius quartus regnavit an[nis] XI; qui regnum
Ytalie cum imperio adeptus est, et regnavit cum Aldeberto filio suo. Aput Theotonicos
regnavit primus Otto, Henrici filius. His temporibus Saraceni Capuam invaserunt, anno
scilicet Domini DCCCCXLVIIII. Romani quoque patriciatus sibi tyrannidem usurparunt.
Agapito vero successerunt Iohannes, Benedictus et Leo. Cum igitur has
persecutiones et preter has ad tyrannidem Beringarii maximam persecutionem pateretur
ecclesia, ad Ottonem regem Teutonicorum a sede apostolica legati mittuntur de
tyrannide Beringarii conquerentes; unde hic primus Otto filium suum nomine similiter Ottonem
in Ytaliam misit, qui de Beringario triumphavit, totam Ytaliam subiugavit. Adelbertus
vero in Corsicam fugit. Proinde rex Otto a Iohanne papa coronatus imperatoris
nomen acquisivit; et sic imperium ad Theutonicos pro gloriosa et victoriosa ecclesie
defensione transivit.
Anno Domini DCCCCLXI. primus Otto aput Romanos regnavit an[nis] VI; qui Iohanni
pape Leonem substituit, eo quod cum Adelberto convenit. Sed eiecto Leone Iohannes a
Romanis restituitur. Cui defuncto Benedictus substituitur; sed imperator Benedictum deposuit
et Leonem restituit, et filium suum sibi equivocum ab eo coronari optinuit. Hic
Leo papa donationes factas a Iustiniano imperatore, Ariperto rege, Pipino et
Karolo ecclesie Romane in regno Ytalie de consensu cardinalium episcoporum,
presbiterorum, diaconorum et tocius cleri et populi Romani imperatori Ottoni
remisit et sibi suisque successoribus concessit et largitus est, ut regnum Ytalicum
ab invasoribus liberarent et perpetuo tuerentur. Huius maioris Ottonis temporibus
Luizo Cremone fuit episcopus, qui corpus beati Ymerii de oppido Sancti
Flaviani sito in episcopatu Ymeliensi Cremonam transtulit.
|
1
5
10
15
20
|