derivamus. Illo nihilominus affectibus
nostris inhaerente proposito, quod haec
et alia quae scribimus quaelibet delectaret:
nos potius vobiscum praesentes Serenitatis nostrae
festa peragere, quam interpretis scripturae
mysterio nunciare: ut et nos vestra vicinitas,
diutius affectata, reficeret, et vos nostrae
visionis indubitata placiditas refoveret. Sed
pro firmo tenentes, quod in nobis velut in
populo honorificato sit tanta devotio, quod
apud vos celebres nostrae Serenitatis eventus,
localis distantia nullo intercompede minuat,
nec labentis protractio temporis interdicat: ad
notitiam vestram perducimus, quod, licet ex
generositate sanguinis, qua nos a primis componentibus
natura dotavit, et ex dignitatis
officio, quae duorum regnorum nos in
solio gratia divina praefecit, nobis militaris
honoris auspicia non deessent: quia tamen militiae
cingulum, quod reverenda sancivit
antiquitas, nondum Serenitas nostra susceperat,
die praesentis mensis Augusti, cum
solennitate tyrocinii, latus nostrum eligimus
decorandum, ut ex hoc aetatis nostrae victoriosa
floriditas, signa majoris strenuitatis
induceret, et originalis nobilitatis gratiam
renovaret novae militiae claritudo.
Qua etiam die, ut honoris nostri solennia dignis
militantium studiorum titulis ornaremus,
praeter celebrata magnificae festivitatis insignia,
|
|