AD OBIECTA 
Ad primum igitur dicendum, quod nullum bonum potest homo habere, nisi Deus 
det; sed quaedam habentur a Deo non cooperantibus nobis, sicut ea quae sunt 
infusa; et quaedam nobis cooperantibus, sicut acquisita; et quaedam cooperante 
natura, sicut naturalia. 
Ad secundum dicendum, quod in operibus animae est quidam gradus, secundum 
quod una potentia alteri subiacet: et in eadem potentia est inveniri superius 
et inferius, secundum quod ad diversa obiecta comparatur. Inferius autem 
natum est recipere a superiori; et ideo per operationes egredientes a ratione 
naturali et voluntate, in quibus praeexistunt seminaria virtutum, acquiritur 
habitus in irascibili et concupiscibili; et per operationem voluntatis et rationis, 
inquantum sunt finis et principiorum primorum, acquiritur in eis, quantum ad 
ea quae sunt ad finem, et quantum ad conclusiones, habitus scientiae et virtutis; 
et sic habitus acquiritur per operationem quae ab operante egreditur, 
secundum quam inferior pars a superiori recipit. In superiori autem parte non 
est habitus, nisi vel naturalis vel infusus. 
Ad tertium dicendum, quod sicut principia sunt potiora conclusionibus, et virtute 
eas continentia, ita seminaria virtutum, quae sunt in suprema parte animae, 
sunt digniora virtutibus, quae sunt in partibus inferioribus, et continent eas virtute: 
et ideo operationes procedentes ex illis principiis, sunt similes operibus 
virtutum, et possunt habitum virtutis perficere; sicut ex consideratione principiorum 
generatur scientia conclusionum. 
Ad quartum dicendum, quod sicut multae guttae cavant lapidem, inquantum 
ultima agit in virtute omnium praecedentium, quae tantum habilitabant materiam 
ad cavationem, nihil cavantes; ita ultima operatio agens in virtute 
omnium praecedentium, habitum virtutis causat. 
Solutio III 
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, seminaria virtutum 
quae sunt in nobis, sunt ordinatio voluntatis et rationis ad bonum nobis connaturale. 
Cum autem sit homo ex divina liberalitate ordinatus ad quoddam bonum 
supernaturale, scilicet aeternam gloriam; ex praedictis virtutum seminariis non 
possunt virtutes causari fini praedicto proportionatae. Unde oportet virtutes 
quae vitam nostram ordinant ad finem illum, ex eo causari, ex quo est nobis 
inclinatio in finem illum. Hoc autem est per Dei gratiam; unde oportet nos aliquas 
virtutes morales infusas habere. 
AD OBIECTA 
Ad primum igitur dicendum, quod sanitas per miraculum restituta, non est ad 
aliud ordinata quam sanitas quae fit ex natura; et ideo illis qui habent sanitatem 
ex naturalibus principiis, non est necessaria sanitas quae est per miracula. 
Et ideo non est simile de sanitate et virtutibus infusis, quae ad aliud ordinant 
quam acquisitae, ut dictum est.
  |  
  |