QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Utrum omnes diligere teneantur inimicos; 2. Utrum
teneantur eis signa dilectionis exhibere; 3. Quid maioris meriti sit, diligere inimicum,
vel diligere amicum; 4. Quid sit maioris meriti, diligere Deum, vel
proximum; 5. Utrum tota virtus merendi penes caritatem consistat.
ARTICULUS 1
Utrum omnes teneantur diligere inimicos
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnes teneantur ad diligendum inimicos. Matth. 5:
«Diligite inimicos vestros»; dicit Glossa: «Hoc perfectorum est». Sed ad ea
quae sunt perfectionis non omnes tenentur, ut supra dictum est. Ergo non tenentur
omnes inimicos diligere.
2. Praeterea, non tenentur ad plura homines in nova lege quam in veteri, ut
patet Matth. 14, ubi super illud: «Acceptis quinque panibus» etc., dicit Glossa:
«Non alia quam quae scripta erant praedicat, sed legem et Prophetas gravia
esse demonstrat». Sed in veteri lege non tenebantur homines ad diligendum inimicos;
Matth. 5, 43: dictum est antiquis: «Diliges amicum tuum, et odio habebis
inimicum tuum». Ergo non tenemur ad dilectionem inimicorum.
3. Praeterea, natura non inclinat in aliquid contrarium caritati. Sed omnis natura
inclinat in detestationem contrarii. Cum ergo inimicus, inquantum huiusmodi,
sit contrarius nobis, videtur quod non teneamur ex caritate inimicos diligere.
4. Praeterea, illos quibus optamus, et de quorum malis gaudemus, non diligimus.
Sed licet optare mala inimicis, et de eorum malis gaudere; unde in Scriptura
Sacra frequenter ponuntur imprecationes contra inimicos; et in consolationem
fidelium inducitur hostium destructio. Ergo non tenemur inimicos diligere.
5. Praeterea, caritas facit voluntatem hominis voluntati divinae conformari.
Sed Deus odit aliquos, sicut dicitur Malach. 1, 2: «Esau odio habui». Ergo licet
inimicos odio habere.
6. Praeterea, hoc videtur expresse in Psalm. 138, 22: «Perfecto odio oderam
illos». Sed omnis perfectio ex caritate est. Ergo caritas facit inimicos odire, non
solum quod non faciat eos diligere.
SED CONTRA, Levit. 19, 18: «Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae
civium tuorum».
Praeterea, Prov. 24, 17: «Si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas».
Praeterea, caritas attendit in homine imaginem Dei, secundum quam possibiles
sunt ad communicandum nobiscum in vita gratiae, ut supra dictum est. Sed hoc
invenitur in inimicis. Ergo tenemur diligere inimicos ex caritate.
|
|